monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 6
Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo impedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis Ecclesiae communione, quid fecit? scilicet in die bona malorum non oblita est ; et post naufragium rursum tentare noluit pericula navigandi. Quin potius omnem censum, quem habere poterat (erat autem amplissimus, et respondens generi eius) dilapidavit, ac vendidit: et in pecuniam congregatum, usibus pauperum praeparavit; et prima omnium νοσοκομεῖον instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Describam ego nunc diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia, et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quoties morbo regio, et pedore confectos humeris suis ipsa portavit? quoties lavit purulentam vulnerum saniem quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusmodi misericordiam per aliena ministeria, et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo, et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem: sed sicut imbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in coelum laudibus fero. MAGNA fides ista contemnit. Scio quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit . Ille quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum nobis vomitus erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus est luto, iisdem compactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera eius existimemus propria; et omnis animi in alterum duritia, clementi in nosmetipsos cogitatione frangetur. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, . quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quanquam illa simili liberalitate erga Clericos, et Monachos, ac Virgines fuerit. Quod Monasterium non illius opibus sustentatum est? quem nudum, et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? in quorum se indigentiam non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae eius Roma fuit. Peragrabat ergo insulas, et totum Etruscum mare, Volscorumque provinciam, et reconditos curvorum littorum sinus, in quibus Monachorum consistunt chori, vel proprio corpore, vel transmissa per viros sanctos ac fideles munificentia circumibat.